Esau vero quadragenarius duxit uxores Judith, et Bethsameth, filias potentium virorum inter Chananaeos, semetipsum dominum faciens in potestate uxorum. Quae cum ambae offendissent animum Isaac et Rebeccae, et licet nollet Isaac provinciales suae misceri cognationi; tamen melius silere decrevit.